COMACUM

COMACUM
COMACUM
apud Plin. l. 12. c. ult. In Syria gignitur et comacum, quod Caryopon appellant, Graece Κώμακον; aromatis species est, cuius cum casia et cinnamomo meminit Theophrastus, inter eas species, quae ex Arabia et India afferebantur: Οἷον πρὸς τῷ κινναμώμῳ καὶ τῇ κασίᾳ καὶ κώμακον, ἕτερον δὲ εἷναι τὸ κώμακον καρπὸν, τὸ δὲ ἕτερον παραμίσγουσιν εἰς τὰ ςπουδαιότατα τῶ μύρων. Ubi duo genera facit comaci unum quod est semen vel fructus, alterum quod pretiosis unguentis admiscebatur. Quod fuerit Plinii comacum, sucus scil. ex nuce expressus. Sed Cumanum is forte pro cinnamum legit, Comacum certe fructus vel semen, cubebat est nostra, hodieque in Iava, ubi plurimum nascitur, Cumuc vocatur; in reliqua India Cubac et Cubab Sini, h. e. Cubabum Sinense, Arabibus Cubebe. Vide infra, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin.
p. 1208.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Eupyrgulina — Taxobox name = Eupyrgulina image width = 240px image caption = regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda subclassis = Orthogastropoda ordo = Heterostropha superfamilia = Pyramidelloidea familia = Pyramidellidae subfamilia =… …   Wikipedia

  • CUMUC — aromatis species, in Iava Insul. ibi plutimum provenit, sic dicta, olim Comacum Latinis sive Cumanum, Arabibus Cubeba, quod vide …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”